Fundatie-brief van de Lieve Vrouwen Kapel te Vollenhoven

|pag. 448|

FUNDATIE-BRIEF

VAN

DE LIEVE VROUWEN KAPEL TE VOLLENHOVEN.

_________

     Universi et singuli prentes literas inspecturi vel legi audituri ad perpetuam rei memoriam cognoscant evidenter, quod nos scabini et consules ceterique cives aut burgenses opidi de Vullenbo Trajectensis diocesis, divinum cultum semper augeri cupientes, ad honorem omnipotentis Dei et beatissime Virginia Marie matris Ejus, ob salutem et remedium animarum nostrarum omniumque parentum et amicorum nostrorum, cum juvamine et subsidio aliorum christifidelium, de consensu et voluntate honorabilis domini Nycolai Vordinck nostri curati ecclesie parrochialis in Vullenho, sana et matura deliberacione prehabita, de bonis nostris et piis christifidelium elemosinis, quandam novam capellam et vicariam sive altare in eadem situateum in opido de Vullenho predicto fundavimus, dotavimus et ipsas consecrari faciemus et procurabimus; necnon ad dotem ejus et dicti altaris bona infrascripta donata et via testamenti condita aut legata assignnavimus et assignnamus per presentes ad eadem perpetuis temporibus possidenda. In primis igitur ad fundacionem dicte capelle et ad dotem altaris predicti assignnavimus florenum annuatim, quem Johannes Mulert donavit solvendum de bonis suis situatis ,,bij Westen’’; item unum modium ordei

|pag. 449|

Mensure opidi predicti, quem Jutta de Oestenwalde donavit solvendum annuatim de bonis suis situatis ,,achter den camp’’ prope vicum qui ducit ,,an de Benthet’’; item tot vina et panes sive hostias quot sufficiunt annuatim ad divinum missarum officium in dicta capella et altari peragendum, que Johannes Schaerdiken donavit de domo sua situata in campo Vullenho prope vinarium et ,,der plaetsen’’ circa donum Joannis de Campen annuatim tollenda; item duas pecias terre pascualis sive genas prati vulgariter dictas ,,twe gheen maetlands’’ sitas ,,in den korten raeden’’, quas Heyno Vegge donavit annuatim possidendas; item florenum annuatim quem Metta Kolikens donavit tollendum de quodam campo suo vulgariter dicto ,,alen campe ten walle’’ in buerscapio de Barspick; item duos agros terre jacentes extra campum Vullenho prope ventimolam domini nostri Trajectensis extendentes se ,,an den goer’’, quos Wilhelmus de Ede donavit perpetuo possidendos; item quin,/em>que genas sive pecias prati sitas ,,bij den bryncke’’ prope terras Alberti Wymkens, quas Henricus ton Bryncke donavit; item quandam donum et ejus domistadium cum suis attinentiis sitas et jacentes ,,in den Kullekoten’’, emptas legitime erga Hermanum van Voerst; item quandam domum et ejus domistadium sitas in opido de Vullenho predicto prope portam orientalem inter plateas vulgariter dictas ,,bysscops straete et nyestraete’’, quas Dydacus faber et ejus uxor donaverunt; item octo genas sive pecias terre pascualis sitas ,,inder bodelake’’, quas Gerardus Meyere, Altetus Bevens et Remboldus Heynensone donaverunt perpetuo possidendas; item duo scuta auri antiqua de francia et decem grossos flandrenses que et quos Nycolaus Ottens et Geysa ejus uxor donaverunt, tollenda

|pag. 450|

et tollendos annuatim de domo et domistadio, quas habebant jacentes extra fossatum opidi predicti prope ,,Benthet’’, inter domistadia Hermanni de Cuynre et Swederi van der Eze; item tredecim grossos flandrenses, quos dicti conjuges Nycolaus et Geysa consimiliter donaverunt tollendos annuatim de bonis Henrici dicti Scherers; item quandam mediam domum et ejus domistadium, quas Dedela uxor Wernse Wichers donavit jacentes in opido predicto in pletea dicta ,,bysscops straete’’, prope domum Hermanni Onraet; item centum et viginti florenos in promptis pecuniis……. cum quibus certi redditus annui ad dotem dicti altaris debent comparari; item tres mensuras butyri vulgariter dictas ,,drie cop boteren’’, quas Conradus Witte et Margaeta ejus uxor donaverunt tollendas annuatim de bonis dictis ,,hogeboeckte’’ by den Bryncke; item tres florenos annuos, sex antiquis butdragers pro quolibet floreno computatis, quos Henricus aurifaber donavit tollendos annuatim de domo sua et domistadio situatis in platea episcopi prope domum Egberti fabri; item quandam domum et ejus domistadium, quas Hermannus Onraet donavit sitas in nova platea prope domum Wilkyni de Buren, quas nunc inhabitat Goswynus sartor; item florenum annuum, quem Hugo Bensing donavit tollendum de quadam pecia terre sita ,,in den goer’’, prope terras Wilhelmi Queest. Que quidem bona omnia et singula sic ut premittitur ad dictas cappellam et vicariam donata et assignata volumus et ordinamus perpetuis temporibus permanere et existere ad usum unius vicarii sivi capellani dicte capelle et vicarie, qui sit et esse debeat vite laudabilis, bone fame et conversationis honeste et alias se habeat secundum nostram ordinacionem infrascriptam. In primis ordinavimus, quod hujusmodi vicarius sive capel-

|pag. 451|

Lanus presentandus decetero, post presentationem Ludolpho de Lingen clerico infrascripto primaria vice factam, actu sit presbiter, vel qui infra annum post collacionem dicte capelle et vicarie sibi legitime factam ad ordinem presbiteratus se faciat promoveri. Item volumus quod ipse vicarius dicte vicarie sive altaris laudabiliter deserviat vel deserviri faciat in divinis duas vel tres missas in qualibet ebdomeda tempore congruo ante actavam horam de mane celebrande, quarum unam singulis diebus sabbatti de Domina nostra, si placet, decantabit. Iteem omnibus diebus festivis aut celebribus beatissime Virginis Marie consimiliter missam de Domina nostra in eadem capella decantabit. Item ordinamus quod dictis vicarius sive capellanus in loco dicti sui beneficii aut vicarie residenciam faciat personalem, qui et dominicis diebus, ante introitum misse celebrande, aquam benedictam super populum asperget in eadem necnon pro salute animarum omnium illorum, qui ad dotem et fundacionem dicte capelle et vicarie manus porrexerint adjutrices, altissimum Dominum nostrum Jhesum Christum publice infra missarum solempnia humiliter exorabit et devote, et fidem catholicam sive symbalum Athenasii populo in dicta capella ad divina congregato predicabit et edicet, jure tamen matricis ecclesie parrochialis predicte in omnibus semper salvo. Item volumus et ordinamus quod hujusvnodi capellanus suo curato pro tempore sepedicto ecclesie de Vullenho debitam faciat et exhibeat reverenciam et obedienciam in licitis et honestis. Quas quidem ordinaciones nostras suprascriptas et indempnitatem sepefate vicarie prefatus vicarius pro tempore ad sancta Dei Evangelia pro posse et nosse jurabit aut promittet fideliter observare. Qua propter ut noster affectus de

|pag. 452|

premissa capella et vicaria debitum deducatur ad effectum rogamus humiliter et devote per presentes reverendissimum in Christo patrem ac dominum nostrum, dominum Fredericum episcopum Trajectensem, quatenus de pia benignitate Ludolphum de Lyngen Osnabrugensis dyocesis, quern dominacioni sue ad prefatam capellam et vicariam pro institucione canonica obtinenda presentamus, dignetur primaria vice instituere et institui ordinare cum solempnitabus debitis et consuetis et sibi propter Deum providere de eadem; ipsiusque capelle et vicarie sive altaris fundacionem et dotacionem sic factas ut premittitur sua auctoritate ordinaria confirmare bonaque supradicta ad ipsas donata et assignata et in posterum donanda et assignanda fore et esse ecclesiastica decernere et decetero libertate ecclesiastica fore contuenda, jure tamen conferendi dictam vicariam et ydoneum presbiterum sive clericum ad ipsam presentandi mediante advocacione et consilio domini curati pro tempore dicte ecclesie matricis in Vullenho, quandocunque et quocienscunque ipsam vacare contigerit, nobis scabinis et consulibus prenominatis et nostris successoribus scabinis specialiter reservato et in omnibus semper salvo.
In quorum omnium et singulorum premissorum robur et testimonium presentes litteras sigilli opidi predicti de Vullenho appensione fecimus communiri et signari.
Datum anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo tercio quarta decimo die mensis Maji.

                                                                           Op perkament; ’t zegel afgevallen.

TRANSFIX.

     Fredericus Dei gracia episcopus Trajectensis universis et singulis christifidelibus tam presentibus quam futuris salutem in Eo qui est omnium vera salus. Cultum

|pag. 453|

divinum semper augeri cupientes, ad humilem supplicacionem dilectorum nostrorum scabinorum et consulum opidi nostri de Vullenhoe ac aliorum fundatorum capellanie, de qua in literis, quibus hee nostre transfiguntur, fit mencio, fundacionem et dotacionem illius capellanie, prout in eisdem litteris describuntur, tenore presentium ratificamus, approbamus et in Dei nomine confirmamus, jure matricis ecclesie semper salvo; ipsamque capellaniam in tytulum beneficii erigimus et bona ad illam in dictis literis assignata et in posterum assignanda de cetero fore et esse ecclesiastica decernimus sub ecclesiastica libertate tuenda. Et nichilominus discretum virum Ludolphum de Lyngen clericum nobis ad eandem capellaniam presentatum primaria vice instituimus in eadem illamque sibi cum omnibus juribus et pertinenciis suis conferimus et de illa providemus investientes eundem tradicione presencium de eisdem. Quocircamandamus universis ecclesiasticis personis nobis subditis, quatenus eundum Ludolphum clericum in corporalem et realem possessionem illius capellanie recipiant et admittant ac inducant auctoritate nostra cum solempnitatibus debitis et consuetis, nostrarum testimonio literarum. Datum anno Domino millesimo quadringente simo vicesimo tercio mensis Junii die vicesima tercia.

                                                                                               JO. HONDERTINX. (1 [1. De naam is niet goed leesbaar, misschien moet gelezen worden: «Hondertmark.»])

                         Op perkament.
                         Aan een perkamenten staart in roode was het zegel
                    van Frederik v. Blankenheim. Het randschrift is voor
                    drie vierde weggevallen. Het oorspronkelijk diploom
                    berust in het stedelijk archief te Vollenhoven.

          Kampen,
     3 December 1891.     B. P. VELTHUYSEN.

____________
– Velthuysen, B.P. (1892) Fundatie-Brief van de lieve vrouwen kapel te Vollenhoven. Archief voor de geschiedenis van het aartsbisdom Utrecht (19), 448-453.

Category(s): Vollenhove
Tags: ,

Geef een reactie

Het e-mailadres wordt niet gepubliceerd. Vereiste velden zijn gemarkeerd met *

 

Deze website gebruikt Akismet om spam te verminderen. Bekijk hoe je reactie-gegevens worden verwerkt.