Bisschoppelijke Goedkeuring der stichting van het klooster te Windesheim


|pag. 322|

BISSCHOPPELIJKE GOEDKEURING DER STICHTING

VAN HET KLOOSTER TE WINDESHEIM.

1387, na October 16.

     Bisschop Floris van Wevelinckhoven keurt goed de stichting van het klooster der Reguliere Kanunniken te Windesheim, schrijft daaraan regelen voor en verleent het voorrechten.

     Cum hi nobiles Johannes ab Heusden, Henricus a Balveren, Johannes a Broeckhuisen, Reinerus ab Arnhem, Albertus a Winbergen, Johannes a Kessel, Stephanus Mulart, Henricus ab Haerst, Swederus de Culenburg, Gossuinus Witte, Dericus ab Arnhem, Hermannus Lockhorst, Henricus Limburg, Tideman Mulart monasterium in Wildesheim aedificare jusserint ipsaque bona cum omnibus agris et (bonis) haereditariis in bona spiritualia constituerint, ut et ibi ab omni turba (remoti) Deo viverent et moriantur, ego Florentius episcopus Ultrajectensis(!) nobilibus illis fratribus

|pag. 323|

nostris primitivae 1 [1. Hs. Primitivis.]) hujusmodi regulari institutioni 2 [2. Hs. Institutione.]) quotidie viriliter insistentibus et eorum justis petitionibus pie inclinatus de consilio praelatorum meorum, domini Joh(annis) ab Heusden et illustrium nobilium virorum meum benignum praebui assensum ipsamque monasterii in Wildesem fundationem, ecclesiae consecrationem, collegii Regularium Canonicorum institutionem ac monasterii dotationem gratas ac ratas habui, auctoritate ordinaria in Dei nomine confirmavi, decernens locum ipsum ecclesiastica libertate et immunitate gaudere ipsumque locum cum omnibus personis inibi sub ordine regulari divino cultui mancipatis et mancipandis cum eorum familiaribus et bonis omnibus habitis et habendis sub mea speciali et Trajectensis sedis protectione perpetuo suscepi. Insuper plenariam eis concessi facultatem constitutiones condendi loco, tempori nobilibusque fratribus praesentibus et futuris pro dicti ordinis regulari disciplina observandas. Hisceque litteris juxta patrum desideria sequentes constitutiones et privilegia statui: Quod electio praelati,3 [3. Hs. Praelatus.]) prioris et subprioris, patrum fratrumque canonica libera conventui remaneat. Quod praelatus et prior habeant potestatem per se vel suos subditos ecclesia (stica] Sacramenta fratribus et familiaribus et continuis commensalibus utriusque sexus ministrandi, quoties opportunum fuerit. Item quod praelatus omnem potestatem et authoritatem in suos habeat subditos, qualem alii ejusdem ordinis praelati habere cognoscuntur, et quod de consilio fratrum suorum suppriorem possit constituere, qui in ejus absentia plenam suam habeat potestatem. Item quod sinodos visitare non teneantur nisi ex nomine a nobis specialiter vocati, et quod coram nullo judice a nemine impetantur nisi coram venerabili nostro capitulo Trajectensi. Item quod fratres, qui diem ibidem clauserunt extremum, liberam habeant in Wildesem sepulturam. Denique illius bona nulli temporali jurisdictioni de caetero subjicienda ipsaque bona pro se et suis successoribus sibique subjectis ab omnibus oneribus, exactionibus et servitiis, quibus saecularia bona solent onerari, perpetuo liberanda et exoneranda. Datum anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo septimo post festum sancti Galli.

Florentius episcopus Ultrajectensis.
I. H. S.

|pag. 324|

     Quo facto praedictus praelatus et prior conventusque fratrem Albertum de Winbergen aetate majorem et ditissimum, virum probum et zelosum primo fervore tunc ardentem in primum in Windesem suppriorem pariter elegerunt. Sicque diem illum totum in gaudio peragentes ob profectum 4 [4. Hs. provectum.]) monasterii manifestum in Spiritu sancto duxerunt festivum.

     Naar een afschrift op papier (begin 17e eeuw) uit het familiearchief van het geslacht Schimmelpenninck van der Oye te Utrecht. Het afschrift wordt omsloten
door een strook, waarop staat geschreven:

     »No. 16 Fundatie van ’t adelijke stift Windesheim door 14 edelluyden, waaronder Albert van Wijnbergen, en door Florentius bisschop Van Utrecht geconfirmeert 1387, zijnde Albert van Wijnbergen tot eerste supprior verkozen. En verkiezing, van gen. Albert van Wijnbergen zoon van Willem Judicis Velaviae tot Abt, met de confirmatie van den bisschop 1391.”

     Z.Exc. de Commissaris der Koningin in de provincie Utrecht, mr. baron Schimmelpenninck van der Oye, had de goedheid dit stuk ten bate van het Aartsbisschoppelijk Archief welwillend af te staan. Het andere, op de strook vermelde, document van Bisschop Floris, nl. de confirmatiebrief van 1391, is in genoemd familiearchief niet meer aanwezig, zooals Z.Exc. op mijn aanvraag ten antwoord gaf. Toch is hier reden genoeg, om mede uit naam der Redactie van het Archief, aan den edelmoedigen gever oprechten dank te betuigen voor dit belangrijk stuk, dat professor Acquoy niet heeft gekend.5 [5. Vgl. Het klooster te Windesheim en zijn invloed. (Utr. 1875-80) I, blz. 128 en III. blz, 262 v.v.])
     Omtrent de echtheid der oorspronkelijke oorkonde, die verloren ging, is twijfel geopperd, doch m.i. zonder genoegzamen grond.

Dr. G. BROM.

__________
- Brom, G. (1900) Bisschoppelijke Goedkeuring der stichting van het klooster te Windesheim. Archief voor de geschiedenis van het aartsbisdom Utrecht, 26, (2e aflevering), 322-324.

Category(s): Windesheim
Tags:

Comments are closed.