Bijlage

[pag. 58]

BIJLAGE

STICHTINGSOORKONDE VAN HET BROERENKLOOSTER

___________

 1465. 7. Juni. Rome.

Paus Paulus II schenkt den Vicaris-generaal der Hollandsche Congregatie van de Dominicanen verlof, om eene kerk met klooster te stichten ter eere van den H. Thomas van Aquino.

Paulus Episcopus, Servus Servorum Dei, dilectis filiis Vicario Generali et Fratribus Congregationis Hollandiae, Ordinis Fratrum Praedicatorum, Salutem et Apostolicam Benedictionem. — Sacrae religionis sub qua in humilitatis spiritu sub arcta observantia, devotum et sedulum exhibetis Altissimo famulatum, promeretur honestas, ut in iis, per quae divinus cultus augeri, et regularis observantia peramplius dilatari valeat, votis vestris favorabiliter annuamus. Hinc est, quod Nos, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, vobis, ut unam Domum pro usu et habitatione aliquorum Fratrum Ordinis Praedicatorum Congregationis vestrae Hollandiae juxta morem dicti Ordinis, cum Ecclesia, humili campanili, campana, coemiterio, claustro, hortis, hortalitiis aliisque necessariis officinis in honorem S. Thomae de Aquino, ejusdem, dum vixit, Ordinis professoris, in aliquo loco in Dioecesi Traject. ad hoc congruenti et honesto, de

[pag. 59]

quo vobis videbitur, construi et aedificari facere, illamque aut unam aliam, ab aliis constructam et aedificatam, si alias vobis concedatur, pro usu et habitatione in similibus reperire et perpetuo retinere et inhabitare, libere et licite valeatis, sine tamen praejudicio Parochialis Ecclesiae ejusque et cujuslibet alterius jure, in omnibus semper salvo, felicis recordationis Bonifacii P.P. VIII prohibente, ne Fratres Ordinum Mendicantium in aliqua Civitate, Villa, Castro seu alio loco quocumque ad inhabitandum domos, vel loca quaecumque, de novo recipere aut hactenus recepta mutare praesumant, absque Sedis Apostolicae licentia speciali, facie nte plenam et expressam de prohibitione hujusmodi mentionem aliisque Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis, nequaquam obstantibus, auctoritate Apostolica tenore praesentium, licentiam elargimur. Praeterea Fratribus Ordinis et Congregationis praedictorum, qui in dicta domo pro tempore moram trahunt, ut omnibus et singulis privilegiis, immunitatibus, exemptionibus, indultis et gratiis Ordini et Congregationi praedictae concessis, potiri, gaudere valeant, auctoritate praedicta, earumdem tenore praesentium indulgemus. Si quis etc. Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Quadringentesimo Sexagesimo Quinto, Septimo Idus Junii.
Pontificatus nostri Anno Primo. ( 1 [1. Bullarium Ord. Praed. T. III. P. 448.])

Category(s): Zwolle
Tags: , , ,

Geef een reactie

Het e-mailadres wordt niet gepubliceerd. Vereiste velden zijn gemarkeerd met *